previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. [61] C. Quoniam et de ipso oratore et de oratione dixisti, expone eum mihi nunc quem ex tribus extremum pro- posuisti quaestionis locum. P. Duo sunt ut in initio dixi quaestionum genera, quorum alterum finitum temporibus et personis causam appello, alterum infinitum nullis neque personis neque temporibus notatum propositum voco. Sed est1 propositum quasi2 pars causae controversiae3; inest enim infinitum in definito et ad illud tamen referuntur omnia. [62] quam ob rem prius de proposito dicamus: cuius genera sunt duo, cognitionis alterum; eius scientia est finis, ut verine sint sensus: alterum actionis; quod refertur ad faciendum quid, ut si quaeratur quibus officiis amicitia colenda sit. Rursus superioris genera sunt tria: sit necne sit et quid sit et quale sit. Sit necne sit, ut ius in natura sit an in more; quid autem sit, sic: sitne ius id quod maiori parti sit utile; quale autem sit, sic: iuste vivere sitne utile. [63] actionis autem duo sunt genera: unum ad persequendum aliquid aut declinandum, ut quibus rebus adipisci gloriam possis aut quo modo invidia vitetur; alterum, quod ad aliquam commoditatem usumque referatur4, ut quem ad modum sit5 res publica administranda aut quem ad modum in paupertate vivendum. [64] rursus autem ex cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futu- rumve sit quaeritur, unum genus est quaestionis, possitne aliquid effici, ut cum quaeritur ecquisnam perfecte sapiens esse possit; alterum, quem ad modum quidque fiat, ut quonam pacto virtus pariatur, naturane an ratione an usu ? Cuius generis omnes sunt in quibus, ut in obscuris natura- libusque quaestionibus, causae rationesque rerum expli- cantur.

1 est om. P

2 propositum latis P: consultatio codd.: propositum quasi latior pars causae quaedam Orelli, alii aliter

3 controversiae P, secl. Kayser

4 referatur vulg.: refertur codd.

5 quomodo sit P

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: